Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

s e s d i u e r s i; ibi C a s l r a Soljraanni; elc. In quaestionibus Criticis definiendis fonles e Ca­thedra producti, Auctores comparati; quo pacto ad bibliographicas quoque notiones informandas col­latum est permultum. Virtutis exemplar: quod e lenui slipendio, victu frugali, parsum, duobus Discentibus, melioris ingenii quam fortu­nae, alendis liberaliter imj)endit; assiduus domi; sacris operatus quotidie; Diplomatum vnice, ac librorum auidus ; alterum Domus JBatthjanianae tractum incoluit. Annus 1785—4. supremus illi indocendo fuit: Vniuersitate Hungarica iussu Iosephi II. Augusli e palatio regio Peslinum in Curiam regiam translo­cata, systemate Jitterario paucos inter annos ter­tium alterato, Historiis vniuersali, ac Patriae i d i­omate Teutonico tradendis impar visus , ru­de donatus est. Adversa , quae homunciones de­iicit, fortuna Virurn hunc ad maiora agilanda ere­xit: „Rude donatus, et onere Historicorum Col­legiorum leuatus, plus temporis in Historia eli­manda vel continuanda ponere potui. Vt igitur vberiorem rerum scribendarum maleriam conqui­rerem, expeditionem litterariam in varias regni prouincias, nullis sumtibus,nullis labo­ribus parcendo, suscepi; multisque diploma­libus, et documentis Jlistoricis diues ad Jocum habitationis, quam Strigonii defixeram , reuersus, sex annorum interuallo, totam periodum mixtam duodecim tomulis et partem Austriacae septem to­mulis elucubraui." Praef. tomi XLII. Otium hoc multis Katonaio litibus fuerat inler­ceptum : perlinacissimain obmouerat A. 1784. Ge­orgius SzkJenar, Presb. Strigon. AA. LL. ac Phil.

Next

/
Thumbnails
Contents