Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

/J Belliductores regios ammoniti fuerint, semper tri­bus equitibus pharetrariis, in eorum propriissum­ptibus ad quindecim dies sub banderium regium parere parati sint, et teneantur; transactis vero ipsis quindecim diebus, semper in nostro, ac ce­terorum regum casuali stipendiali salario et sum­ptibus, quo eisdem nos, ac ceteri reges aut Bani vel Capitanei, aut regii belliductores demandaue­rint accedere, et dummodo talis exercitus ad pro­pria redierit, famulari debebunt et debeantur. De­cimas autem eorum, dum praedictas terras ipso­rum gentibus appopulauerit, ex tunc ipsi ac lob­bagiones ipsorum decimas in prouincia monasterii Sanctissimae Dei Genitricis Virg, Mariae, in Tho­poltzka vsuales et consuetas tempore suo soluere et administrare (eneantur. Iudicia quoque et vni­uersas causas eorum iustitiarias in sede Comitatus Zagrabiensis, ad instar aliorum Nobilium eiusdem sedis prosequi actitare et actitatas obseruare te­neantur. Alias enim vniuersas et quaslibet cau­sas iustitiarias Iobbagionum ipsorum, quae in eo­rum territoriis et inter eosdem iobbagiones ipso­rum quomodocunque contingunt, homicidia, vio­lentiae, furticiniae et alia quaeuis saecularia vitia omnes annotati Nobiles Krecz, Kupissa et Raak, ac eorum posteritates in eorum sede, quacunque feria hebdomadali, per eosdem legitime praefixa iudicare et vniuersos maleficos rusticos iuxta eo­rum excessus punire et quecunque birsagia ad maius tres marcas et poenam pacis centum dena­rios usuales, medietatem praefati Nobiles, aliam medietatem ludices ipsorum per eosdem legitime pro tetnpore constituti tollere et prosequi valeant, atque possint. In cuius donationis et perennalis

Next

/
Thumbnails
Contents