Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

blicae periclitalioni primos exposuisse ; non sina voluptate meminerat Katonaius noster annos post quadragenos in dedicatione tom. XL. Anno 1810. „Vt Vobis, inquit, duobus duorum Hungariae regum, hodie feliciter regnantis Augusti Patris, ac Patrui Historiam inscriberem, vestra tam vetera, quam noua merita iure sibi deposcere videbantur. Vos enim haustam ex meis institutionibus Histori­arum notitiam primi publicae periclitationi qua­dragenis ab hinc annis exposuistis ( 1770), ac aliis longa serie secutis exemplo Vestro viam ad idem tentandum aperuistis. Vos ingrauescentem ac fa­tiscentem aelatem meam singularibus vestris et officiis et beneficiis confouistis. Vos spei meae — cumulate satisfecistis." Ded. tom. XL. Praesagium Reginae haud vanum euentus com­probauit. Clemens XIV. PP. edito Anno 1773. XXI. lulii Breui, SocietatemIesu nullam esse ius­sit. Fatum isthoc ad Katonaium quoque nostrum pertinuit. Ordine, quem annos tres et vicenos fue­rat professus, suppresso, vt cum sociis duobus Io­anne Horuath Physices, Iosepho Mitterpacher Ma­theseos studia professis, eloquentiam , ac Historiam profanam vltro quoque traderet, admissus quidem fuit; ast cum graui mercedis emensae iactura; ad florenos nonnisi 500. restrictus Anno 1775. VI. mensis Decembris. Nomen Clero Archi Dioecesis Strigonien. ad­dixit. In concursu generali Anno 1774. ad sex­tam Oclobris indicto — Carolum Koppi e Scho­lis piis nactus aemulum — Professor Histo­riae vniuersalis, Patriae, ac Litterariae delectus fuerat. Sectioni Nationis Hungarae adscriptus. A. 17 76. V. Historiam Vniuer. Begiae Tirnau.

Next

/
Thumbnails
Contents