Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)
malom heljet a' Zomus vizenek osszve folvasan. M. CC. XXXIX, eszt." Szinnai Ssathmdr Vdrm. 129 1. XX, jin. Ch. 1245. Bela R. II. fideli suo Folwyno, qui castrum Komarom in pestifero Tartarorum aduentu saluum conseruauerat , donationr.s impertitur. Bela, Dei gracia Hungarie, Daluiacie, Croacie, Rame, Seruie, QaJlicie, Lodomerie, Comanieque rex, omnibus Cliristi fidelibus, j>aginam praesentem inspecturis, salutem in Domino. Licet regalis munificencie benignitas ad quoslibet largiflua babere se debeat; iJios tamen vberioris et amplioris gracie beneficio confouere tenetur, et ampleeti, quorum res et j^ersone ad ipsius benejDlacita, ac mandata fideliter exponuntur. Ad vniuersorum igitur presencium et posterorum noticiam harum insinuatione volumus jDeruenire; quod cum fidelis noster Folwyne in pestifero Tartarorum aduentu castrum nostrum de Komaron muniens, Vduarnicos nostros in eodem Comitatu existentes, nec non alios populos, quam jdures iilesos conseruasset, et indemnes, et idem coj)iam terre non haberet. Nos , quibus ex officio regie dignilatis incumbit metiri merita singulorum et singulis j)ro meritis respondere; terram quandam liabitatoribus carentem, in Comitatu Komaron, in villa Heten existentem, cuius terrae quedam pars, videlicet duorum aratrorum , ad idem casU um Komarun, quedam vero pars vsui trium aratrorum sufficiens ad castrum Bana pertinebat, cum eedem partes nullo termino interposito ab inuicem sint distincte, sub eisdem metis et ter-