Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)
vobis scripta mandamus, quatcnus eundemPatriarcham a modo Primatem Vestrum humiliter habeatis, et sicuti Primati Vestro exhibeatis ei obedientiam et honorem. Ad magnum quidem profectum vestrum, annuente Domino, pertinebit, si doctrinam eius deuoto animo receperitis; et quod salubriter ipse praeceperit, prosecutione operis studueritis adimplere. Datum Romae apud SanctumPetrum, octauo kalen. Martii. Pontificatus nostri anno primo." Ibidetn. VII. Jn. Ch. 1192. Ladislaus de Kanisa Dorianos protegit. Nos Ladislaus de Kanjsa etc. Quia nos hos Nobiles, videlicetLeonardum etAndream de Deer, in nostram recepimus protectionem et tutelam; ideo committimus et mandamus omnibus, ad nos pertinentibus, presertim in castro nostro Saruar existente continentibus, iam dictos Nobiles ne in aliquo damnificare , vel molestare praesumatis, vel audeatis; quia a nobis et a fratre nostro, videlicet magnifico Domino Ioanne de Kanysa libertatem et potentiam (?) habent, sed potius protegere velitis contra quoslibet impetitores illegitimos. Ex Koach, feria tercia post festumAnunciationis Beatae Mariae Virginis. Anno Domini M. CC. XCII." Ex archivo In. familiae Dorianae. Diploma istnd errore expeditoris signatum fuit anno hoc, cum pertineat ad an. 1392 ad Kanisaianorum scilicet epocham.