Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

ecclesia*» ornnia vindicarent, consulta satis vtilis­que sanctorum Patrum deliberatio san*it, vt aliae aliis praerogatiua dignitatis excellerent, et eis tam iudicandi auctoritate, quam potestate corrigendi praeessent. Super omnes autem ex superni di­spositione consilii sacro sancta est Homana Eccle­sia constituta, ad cuius examen vniuersarum ec­clesiarum negocia referrentur, et cuius statuta vni­uersa multitudo fidelium sequeretur. Haec nimi­rum ex indulto a prima fundatione Ecclesiae in beato Petro Apostolorurn Principe priuilegio sta­turn omnium ecclesiaiyim prouida consideratione disposuit ; et quoties expedire cognouit, alios aliis ad ampliorem curam earumdem liabendam sta­tuit praeeminere. Inde est, quod nos honestatem ac prudentiam tuam et deuotionis sinceritatem, quam erga sacro sanctam Romanam Ecclesiam semper habuisse dignosceris, attendentes, et ne commissa regimini et dispositioni tuae Gradensis Ecclesia, quae de benigtate Apostolicae sedis prae­rogatiua gaudet honoris, ex breuitate Patriarcha­tus, inferius et abiectiuus valeat apud simpliciores heberi, ad ampliandam dignitatem ipsius, prima­tum ei super Iadertinum Archiepiscopatum etEpi­scopatus ipsius, apostolica auctoritate concedimus, et tam te, quam successores tuos Iadertino Ar­chiepiscopo et Episcopis eius, qui pro tempore fuerint, dignitate primatus praesidere statuimus, et consecrationis munus eidem Archiepiscopo im­pertiri; Roraano quiclem Pontifici tradicione pallii reseruata. Vt igitur liaec nosti a constitutio firma in perpetuum et inconcussa permaneat, eam scri­pti nostri pagina communimus et auctoritate apo­stolica confirmamus. Decernimus, vt nulli vn-

Next

/
Thumbnails
Contents