Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)
lo voto deuinctus fuer.it 1768. Eloquentiae sacrae ac profauae Professor, et Academiae Tirn. Exhortator A. 1769. celebritatem nominis adeptus fuit Oratione Panegyrica, quaS. Iosephi Calasanctii , a Matre Dei , Cl. R.R. Pauperum Matris Dei , Scholarum Piarum Institutoris, per Clementem PP. XIII. solenni ritu inter Sanctos die XIV. mensis Iulii A, 1767. relati coelestem inaugurationem apud Scholas Pias Nitriae perorauit. Edita Tyrnauiae A- 1769. in 4. V. Histor. Coloc. Eccl. P. II. p. 436. Cata/ogos Soc. Iesu annuos. Item Dedic. Tom. Hist. Crit. IV. et XLII. Memoriam Horanyii Tomo II. p. 506. sq. Katonaius tamen noster ad studia Historica suomet ferebatur ingenio, illaque ordine scientificoexcolenda sumsit. Rem a Historia Literaria exterorum , ac domestica orsus, ad Geographiam, ac Topographiam Hungariae progressu facto, in Chronologia f dubiis litibusque plurimis implexa suos finiit apparatus. Historiam Jiterariam exterorum in fragmento reliquit; Pntriam suis inspersit operibus. Topographiam praecipuorum in Hungaria vrbium eleganti stilo adornatam perfecit. *) Syno*) Sic praefatus : B. L. S. ,,Parte prima Hungaris scientiarum laudem asserere conatus fui , conuenire videhatur , vt altera hac pai te musarum in Hungaria sedes, breuiler illic laudatas, vberius altiirgam. Hac in descriptione praemissis , quae ad nomenclationem positum, et distantiam pertinent, fata cuiusuis vrbis a primis incunabulis ad nostram vsque aetatem exhibeo. Eorum gratia , qui pleniorem Historiae patriae cognitionem habent, rerum vbiuis memorabilium epitomen , notatis, quo memoriae imbecillitati seruirem , annis ita subiicio , vt prolixionem earum narrationem, ne moles excrescat, vbique rescindam." etc.