Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

Accesserunt. I. An. Ch. 1^51. Ludouicus, Rex Hungariae, MagistroKolus seruitiorum merito possessionem Keresztur, Cot. Alben­sis, confert. Nos Ludouicus, Dei gratia Rex Hungariae, memoriae commendantes tenore praesentium si­gnificamus, quibus expedit, -vniuersis: Quod nos attendentes regiam maiestatem gloria et bonore lunc in terris praecipue coronari, cum miseri­cordiam pietati socians merila singulurum beni­gnis oculis intuetur, et pro moribus castis ac la­boribus multis mutua vicissitudine suis fidelibus correspondet, considerantes itaque inter celeros nostros fideles magistrum Kolus fidelem aulae no­strae iuuenem fidelitate largiflua praefulgere. Et licet ipse Magister Kolus multa seruitiorum ge­liera primum Excellentissimo ac Magnifico Prin­cipi, Domino Carolo, olim inclito regi Hunga­riae, genitori nostro carissimo, et per consequens nobis, et regno cum omni feruore fidelitatis pro exaltatione praedicti patris et etiam proprii nostri lionoris exhibuerit, quae omnia seriatim propter taediosam scripti prolixitatem praesentibus inseri facere nequiueramus, aliqua tamen de ipsius serui­tiis in memoriam exemplarem posterorum prae­sentibus duximus annotari. Nam praedictus Ma­gister Kolus ab aeuo suae pueritiae praedicto pa­tri nostro ab ipso tempore, quo dictus pater no­ster regnum Hungariae praenotatum iure geniture nobis attinens intrauit, super fidelissima seruitia

Next

/
Thumbnails
Contents