Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

is vlcinis et commetaneis eiusdem terre, per vete-» res metas et antiquas eandem reambulasset, et nul­lus ex predictis commetaneis extitisset contradictor ; et cum hec omnia ac cursus metarum ipsi Domina Regi rescripsissemus, de nouo sepedictus Ottus portauit nobis alias literas ipsius Domini Re­gis hunc tenorem continentes; Án d r e a s Dei gra­tia Rex Hungarie, fidelibus suis capitulo Ecclesie Agriensis salutem et gratiam. Ladislaus m a­gister dapiferorum nostrorum, nobis di­xit, quod ipse quandam terram Megyer vocatam pretio a quibusdam Nobilibus comparasset, et post­modum ipsa terra reambulata statuta ipsi Magistro Ladislao extitisset nemine contradictore, prout hec pmnia in vestris literis nobis transmissis plenius vidimus contineri: quo circa fidelitati Vestre fir­miter precipiendo mandamus, quatenus dicto Ma­gistro Ladislao super emptione ipsius terre, et as­signatione, prout vobis constat, vestrum dare pri­uilegium debeatis. Dátum Budequinto die beato­v rum Petri et Pauii Apostolorum. JNos igitur man-* datis ipsius Domini nostri Regis obtemperantes, vt tenemur, super emptione et assignatione ipsius terre presentes contulimus Sigilli nostri munimine roboratas. Cursus autem metarum eiusdem terre idem homo noster taliter expressit: quod prima meta incipit a capite cuiusdam vallis Cyglafeo vo­cate iuxta terram predicti Petri, Almás vocatam, et ibi sunt due mete ; hinc egreditur vsque occi­dentem et parum eundo iungit vnam metam sub quadam Ilice est vna meta, et ibi tenet metas cum terra filiorum predicti Comitis Nicolai Zalathna nominata, et per idem Berch descendendo iun­git tres metas, a quibus descendit ad quandam ma-

Next

/
Thumbnails
Contents