Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)
Boych asserebat. lloc audito predictus Episcopus reliquit officium consecrandi. Nos quoque, vt ecclesia dicta non desererelur, sanctificacionem in arbilrio proborum virorum, videlicet Gurk preposito existente cum ceteris canonicis. Item Marcel prouinciale existente. Ilem deMinoribus Vincencio Cardinale existente. Item de ordine beati Augustini prouinciale Angelus existente. Item priore de sancta cruce Laurencio existente. Item Abbate de Barana Stephano existente. His omnibus existentibus, et ibidem arbitrantibus tale arbitrium inter nos sunt arbitrati, vt Ecclesie sancte Trinitatis, quandam particulam terre nostre, de minori Harsan, que scilicet terra, sic nobis est continens, quando pater meus Iula fuisset Magister Tauernicorum Domini regis Bele, regalem m estimationem dedisset collectam dico in Barana existentem, septemus de genere Leus, et Bacha de genereLypo, hi vero termino adueniente, quod dictam collectam persolui tenerentur, in danda racione predicte collecte non sunt liberati. Igitur antedictam terram magistro Iule cum suis vtilitatibus constituerunt perpetuo possidendam. Quantitatem terre dico, qua continet centum quinquaginta iugera. Vt ergo nullum cliaos inter nos generetur, obuiare volentes, XL. iugera, de predicta terra Ecclesie Sancte Trinitatis antedicte dediraus, donauimus ac contulimus perpetualiter possidendam. Dico tamen, quia ambe nostre sunt ecclesie, inter easdem metas non ereximus, sunt in circuitu terre Boych, hec sunt signa: via scilicet adiacens ab aquilonis parte minoris Iiarsan, et per eandem viam eundo vsque ad superiorera partem Ecclesie Sancte Crucis, et deinde pergendo