Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

aluatore. Ad vniuersorurn notitiam Iiarum serie volumus peruenire. Quod cum Mykud Banus, lilius Comilis Mjkud, dilectus et fidelis noster, Domino Bele, auo nostro karissimo, Serenissimo Regi Hungarie, clare recordacionis, multa et quam plurimum opportuna fidelitatis seruitia exhihuisset, que cum propter sui multitudinem per singula tediosum sit enarrari, nihilominus tamen aliqua pociora de suis fidelitatibus et seruitiis in praesen. tibus decreuimus annotari. Quod cum dictus rex Bela suos Barones, specialiter autem predictum Mjkud Banum ad expugnandum castrum regisBo­hemorum Mynen vocatum prope confinium regni Hungarie constitutum destinasset; idem Mjkud Banus cum in expugnatione eiusdem castri cum suis hominibus ante omnes alios Barones in ipsum castrum aditum intrandi quereret, et vexillum suum ad idem castrum deuehy facere niteretur, per homines eiusdem regis Bohemorum in eodem castro existentes in dextra manu et in costa, simi­liter in dextra parle cum lancea grauiter fuerat vulneratus. Preterea, cum praefatus rex Bela in propria persona cum suis Baronibus specialiter au­tem cum Mykud Bano inemorato ad expugnandum castrum memorati regis Bohemorum Karchulag vocatum existens in regnoAustrie accessisset, ho­mines dicti regis Bohemorum in expugnatione ipsius castri dextrum pedem predicti Mykud Bani cum lapideo ictu confregerunt, et sinistrum crus eiusdem cum lancea transfixerunt eodem rege Bela intuente. Quemadmodum hec omnia in priui­legio eiusdem regis Bele super collatione trium terrarum Caslri Vespremiensis Zucy, Zepene et Band vocatarum in Comitatu Zaladiensi existen-

Next

/
Thumbnails
Contents