Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

lud Hesiodium laudatur a Doctis, quod eadem mensura reddere iubet, qua acceperis, aut etiam cumulatiore , si possis " abusus : „Quia , inquit, Suatoplugi potentissimi Morauorum Principis, e Graecorum Scriptoribus laudes excitaui ; et Ano­nymi, Belae Regis notarii, fabulas de primo Hun­garorum in has oras ingressu male consutas conuul­si, egit res in rabiem cl. Virum Stephanum Katona, Presb. Strigon. AA. LL. et Phil. Docto­rem, et antehac in Vniuersitate Hungarica Tyr­nauiae ac Budae Professorem — Ediderat hic in me sub titulo examinisM. Morauiae librum,non alia re, quam collectis per omnia triuia scomatis, et gibbosis similitudinibus insignem", etc. in Praef. — Ast CI. Szklenario, quia „iracundia inimica est consilio" vt ipsemet .effatus est (1. c. ) iteratus hic insultus in­auspicate cessit. Armis, prioribus haud firmior, facile nudatus, inhumanitatis insuper, in quam excessit, poenam grauiter luit — per Amicum responsum Stephani Katona — ad Hypercriticon Georgii Szklenar An. 1788. typis Vniu. Reg. Bu­den. editum in 80. Impertitus Ilostem salute, reposuit: „Postquam crebris ad me nuntiis adla­tum fuisset, te, quod Morauiam arctioribus, quam volueris, limitibus circumscripserim, in me graui­us exarsisse, responsumque tam asperum, et illi­berale typis vulgasse, vt non politissimi, quod vi­uimus, sed barbari cuiusdam seculi foetus esse vi­deatur; persuadere mihi non potui, hominem eru­ditum , studia humanitatis plures annos professum, liumanitatis limites tanta cum iactura boni nominis transiliisse. u Tum Aduersarium per vestigia pres­sit. — Couclusit denique: ,, iVon defuerunt,

Next

/
Thumbnails
Contents