Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

quibuslibet raanum pietatis regie fauorabiliter ape­rire; max.ime tamen huiusmodi postulata eorum admittere, hoc specialiter nos induxit. Quia me­morati Comes Boxa et Comes Petrus, in societate Omodey, filiiOmodei, tunc Comitis Castriferrei, masnara virtutem et actus strenuos exercuerunt contra exercitum regis Boemorum, quem idem rex ad deuastandum confinia regni nostri nobis nescientibus, clandestine destinauit, vbi iidem no­stram et hominum nostrorum iniuriam propulsan­tes, quosdara de eodem exercitu occiderunt: et nichilominus ipse Comes Boxa extiterat vulnera­tus« In expugnatione quoque Castri laurin., quod per ministeriales Austrie occupatum est, tam iidem Comes Boxa et Comes Petrus, quam alii in pre­cedentibus nominati, innate fidelitatis feruore ac­censi, desiderii eorum affectum probabiliter osten­derunt, inter continuos ictus lapidum, et emis­siones sagitarurn, laudabiliter dimicando, vbi prae­fatus Cazimirus de balista fuerat vulneratus, prout hec per barones nostros nobis fuerant postmodum recitata. Vt igitur prenotatis seruiciis eorum, que ad virtutem futuram prebent euidens argu­mentum, ac effusioni sanguinis Ybar fratris pre­dicti Coinitis Petri, qui in exercitu Bele regis, aui nostri clare recordacionis, quem in Morauiam duxerat contra regem Boemorum, iu obsequio Stephani, filii Pauli, quondam Comitis Castrifer­rei, pro fidelitate corone regie impendenda, oc­cisus fuit in acie aduersorum, aliqualiter satisfiat, memoratam terram Bothvan cum suis vtilitatibus omnibus et pertinenciis vniuersis, sepedictis Boxa et Petro Comitibus, nec non et Andree, Iwan ac Cezmerio, Paulo, fratribusque eius Kondacur et

Next

/
Thumbnails
Contents