Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

et possessam, Lamperto filio Petri antedicto pro se et pro cognatis suis sis personaliter co­ram nobis astante et consentiente, Blasio filioDeym pro eisdem quinque marcis pignori obligarunt cum foenetis atque siluis statu sub priori. Sub tamen conditione; quod si Lampertus praefatus, vel ali­quis cognatorum suorum de Generatione sua vs­que ad anni reuolutionem praedictam Terram per­solulis praemissis quinque marcis redimere pote­rit, bene quidem ; alioquin in ius et proprietalem dicti Blasy ipsa Terra devoluetur, perpetuo et irreuocabiliter possidenda. Terra villae Gestey a parte meridionali; Terra Chompop vocata a par­te occidentali, ab aliis vero partibus septemtrio­nalibus videlicet et orientalibus terris praedicti Lamperti et suorum Cognatorum eidem terrae cir­cumiacentibus, et immediate vicinantibus, prout partes sunt confessae. Datum Anno Domini MCC. LXXX. In octauis sancti Georgii Martiris. — Nos Capitulum Weszprimiensis Ecclesiae damus pro memoria, quod cum nos secundum priorum 110­strarum continentiam Literarum Lampertus filius Petri, et eognali eiusdem quandam Terram, quam Stephanus etMathaeus filii Gregorii de Geych, Bla­sio filio Deym de Deym pro quinque marcis vs­que ad reuolutionem vnius anni pignori obligaue­rant in octauis Beati Georgii Anno Domini MCC. LXXXI. redimere debuissent restituta praedicta pecuniae quantilate; Adueniente ipso termino prae­dictus Lampertus non comparuit, nec quispiam cognatorum suorum , qui praedictam Terrarn redi­merent, praenotatis quinque marcis reslilutis. Pe­tro seruiente dicti Blasy ipsam- solutioneni quatuor diebus continuis in nostri praesentia pro domino \

Next

/
Thumbnails
Contents