Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
liura confirmamus. in cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem concessimus litteras du])licis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Bartliolomaei Aulae nostrae Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri Anno Domini MCCLXXXIL, Regni autem nostri • anno XI. E transumto authentico. CCCLXVIII. A. Ch. 1282. Cdpituli Generalis Ord. Cister. statutum. „ Quoniam sicut innocentium opera recta solet simplicitas commendare, sic e regione etc. - Capitulum generale ordinat et diffinit, quod Abbati Belli-Fontis in Hungaria, qui innocens manibus et mundo corde a suis quibusdam monachis peruersis tam multipliciter est offensus, et in prisione per eos aliquamdiu detentus, quem denique sigillum suum per violentiam et mortis metum reddere compulerunt, sigillum praedictum debeat iterato reddere pater Abbas , et de cetero pro Abbate vero dicti loci , et legitimo habeatur j principales vero auctores tanti excessus ad arbitriura visitatorum auctoritate Capituli generalis per censuram ordinis puniantur. Martene Tom. IV. Anecdotor. Col. 1481. CCCLXIX. A. Ch. 1283. Capituli Vesprimien. de\ terra per Lampertum , filium Petri , defixo tempore haud redemta testimoniaJ.es. Capitulum Weszprimiensis Ecclesiae omnibus Christi fidelibus praesentem paginam inspecturis salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum