Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
terminum angularem, et ibi vicinant terrae, quam Cosmas de eadem Keer vendidit Comiti Dionysio antedicto. Inde reflectitur versus plagarn occidentalem et venit directe ad duas metas, quarum una est meta - - Cruciferorum Cryztyan vocata, et alia est meta praedictae terrae Keer; abinde declinat per vnam viam versus aquilonem ad duas metas angulares, quarum vna tenet terminos cum eodem Comite Dionysio , et alia est, quae tenet praedictam possessionem Keer, liic vero ad aliam viam reflectitur, et directe per eamdem viam venit ad metam capilalem, et ibi terminatur; et islis metis et distinctionibus praedicta possessio circumducitur, sicut praesentes nobis recitarunt; facta autem inter praesentes coiraentione et ordinatione praedicta, idem Comes Dionysius volens diligenter coram nobis experiri, quo iure quibusve instrumentis, ipsam possessionem liactenus possedissent, idem Isov, Sebe, Fabianus, Petrus, Ioannes et Nicolaus, ad maioris securitatis euidentiam exhibLierLint priuilegia Inclyti Regis Andreae felicissimae recordationis, quo nos reuerenter accepto et diligenter inspecto cepimus in eis, quod - - - eiusdem Domini Regis Andreae clementia olim Georgium, quein ipsorum - - - - esse aflirmabant, cum quatvor liliis suis Aba, Us, Paulo et Isaw , a quibus dixerunt se esse prognatos, qui ad Castrum Soproniense pertinebant, propter plurima serLiitia ipsorum, quae eidem Domino in Regno, et extraRegnum in diuersis suis negotiis fideliter et eflicaciter impenderunt, et exibuerLint, et ad instantiam et petitionem dilecti ac fidelis sui Nicolai, tunc Comitis Suproniensis ab omni debito et obsequio quibus caslro