Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
n e vero ab ipsis principibus, inler nos et dictuui Regem Boemiae facta, dictorum Olmucensis Episcopi, et purchrauii auctoritas, et iurisdictio e\spirabunt. Quod aulem haec omnia, et singula, suprascripta, nos et ipse Rex Boemiae debeamus obseruare, purchrauius mandato nostro pro nobis, Olmucensis vero, Zmilo et Magister Vlricus praedicti super hoc plenum habentes mandatum, in animam ipsius Regis Boemiae lide data sollempniter promiserunt. In quorum testimonium sigillum 110strum praesentibus est appensum. Datum Viennae pridie nonas May, Indictione V. anno Domini MCCLXX. sept. Begni vero nostri anno quarto. — Vt igitur praemissa vniuersa, et singula, per nos et praedictum purchrauium promissa, liec non prouide , et sine captione qualibet salubriter ordinata, statuta, approbata, et lirmata, ampliori robore solidentur, praesentes lilleras in testimonium eorundem appensione sigillorum nostrorum fecimus, et placuit communiri. Datum Vienae anno, et die praetactis. Gerberti Cod. Diplom. Rtidolphi I. p. 202. Nro. IV. CCCXLIII. A. Ch. 1277. Ottucarus Rex Bohemiae rati habet tabulam pacis per procuratores suos cum Rudolpho lmp. initae. Nos Ottocharus, Dei gracia Boemie Rex. Notum facimus vniuersis etc. (sequitur recapitulatio Instrumenti immediate praecedentis et in specic etiam clausulae illius, qua inclusio Regis Hungariae fratrisque eius ad praesens foedus exprimitur). Datum VVienne prid. Non. May indictione V. anno domini MCCLXXVI. (VI. Maii.) Ibidern pag. 204.