Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
rieraliter vel specialiter indicendam ipsi Ecclesie suj»er suos populos, in quocunque Comitatu, vei parte regni nostri existentes pro predictis suis damnis, et iniuriis in initium satisfaccionis aliquaiis, quamquam pro amplissimis paucissima, ct pro maximis minima, de omnium baronum nostrorum tam laicorum, quam prelatorum consilio, et consensu donauimus, dedimus, contulimus', et tradidimus, in solutum perpetuo irreuocabiiiter possidendas; non obstantibus'priuilegiis Regalibus vel Reginalibus, que super donaciooe ipsius facta cuilibet alteri, tempore aliquo forsitan essent data; cum ea contra presentem noslram collacionem vacua fere viribus et irrita censeamus; ita vt nuUus Comitum vel baronum cuiuscunque potentatus praefulgent dignitate, quod per nos factum extitit in liac parte, coloracionis cuiuspiam velamento audeat detractare, contra facere presummens; si baro fuerit, iacturam dignitatis proprie paciatur, et marcarum quingentarum insuper luat poenam; si vero priuatus Nobilis, bonorum suorum omhium subiacebit periculo, pena nichilominus centum marcarum mulctandus. Vt igitur liec nostre collacionis seu donacionis series perpetuo maneat illibata, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri Magistri Nycolay prepositi Ecclesie Transiluane, aule nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCC septuagesimo sexto. Regni autem nostri anno quinto Ex Oiiginali Capituli Vesprimien. Sigillum dupplex e rubris ac viridibus Clis pendens lractum ac mutilum cum cfigie rcgis corona liliutu in tlxrono sedentis , cruce item dupplicata. Tom. VII, Vol. II 4