Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

lanquam fidclem principcm sacri Impcrii promo­vere , et diligere non posseinus. Gerbeiti Codex Epistolaris Rudolphi I. Roman. Re­gis pag. 77. cccxxx. A, Ch. 1276. Idem Lcidislaus fdiam Rudolphi Imperatoris Andreae fratri suo copulandum petit. Rex (Hungariae scilicet) Romanorum Regi. Diuinae Maiestatis prouidentia, cuius nutu regun­tur omnia, et subsistunt, presentialiter vtique oontinens vniuersa, ne lubrica mygrocosmi mate­ria per devia laberetur, aut naturalis aflectionis igniculus invicem sine dilectionis fasciculo solue­retur, in paradiso legem instituit matrimonii, per quod in terris propagaretur Karitas amicorum et nature proclivum virtus exciperet honestatis. Hinc enim iidem prietatis, et vnitatis afFectio inualescit, quod descehdentes ramusculos ad se retrahit, ex diuersis vnum efliciens coniugii puritate. Cum igitur in sublimitate vestri nominis, tamquam in ortu noui sideris, ex intimis gloriemur, cupientes, vtaffectum nostrum proximitatis annexio sequeretur, super ma­trimonio contrahendo, inter filiam vestram, etfra­trem nostrum Karissimum N. (Andream) de omnium procerum, Baronum nostrorum consilio, magnifico viro N. (Mainardo) cognato nostro Karissimo vices nostras duximus committendas. — Excellenciam ve­stram affectuosius requirentes , quatenus super huiusmodi matrimonio contrahendo, ipsi Comiti velitis prompte exauditionis fauorem, et gratiam impertiri, vt nostrae felicitatis invicem brachiis solidatis, glorientur humiles , terreantur tumidi, pessimi conterantur." Gerbertus in Codice Epistolari Rudofphi I, pag, 150, iu notu.

Next

/
Thumbnails
Contents