Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

iiostri munimine roboratas. Datum anno gratiae millesimo, ducentesimo, tricesimo tertio, regni autem nostri tricesimo." E Genealogia Familiae de Felso-Knbin, a Petro Kubinyi S. C. et R. A. Maiestatis Consiliario , Viro egre­gio, bono litterarum meliori nato edita. Illustrem lianc faftiiliam pluribus sub Carolo R. et Ludouico M. dona­tiona libus de Felso-Kublen , ornabimus. * A. Cli. 1288. Minister et Conuenius FF. Min. de insula lepo­runi spatium terrae areae suae pro loco praedicatio­nis et coemeterii accedentis pro bono jmcis accipiunt. Nos Fr. Steplianus, Minister fratrum Mino­rum de prouincia Ungariae, et Fr. Nicolaus, Gar­dianus de insula, Fr. Michael Custos Montensis, Fr. Gerardus Gardianus Pestensis , Fr. Abra­hamus Custos. Iauriensis , Fr. Alexius Gardianus Strigoniensis , Fr. Barlabas Lector Budensis , Frater Ananias Iurista (Sacrista?); Fr. Rapato Praedicator de Monte, Fr. Paulus, Socius Mini­stri, et vniuersi fratres de Conuentu Insulensi, significamus omnibus , quibus praesentes litte­rae ostendentur, quod de bona voluntate, bene­placito, et censensu fratris Pauli, Prioris Pro­uincialis Fratrum Praedicatorum per Ungariam, fratris Salomonis, Prioris de insula, fratris Sauli, Prioris de Pest, fratris Petri Prioris de monte, fra­tris Guilermi, fratris Andreae, fratris Danielis Lectoris, fratris Romani, fratrum de insula, nec non Dominae Priorissae Monasterii de insula , et Sororum aliarum omnium eiusdem monastery, de spacio terrae, quam habuimus a prima fundatione

Next

/
Thumbnails
Contents