Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

VI. Litterae Dominicales, vt omnes dies Dominicae inter se dignoscantur, ac Pascha semper die Domini celebraretur, inuentae sunt septem , vti numeri concurrentes ; quarum prima G. septima A. Astper Bissextiles, per­inde ac concurrentes, corripiuntur omni quarto anno; itaque quinto Cycli Solaris tantum vsque 25. Februarii retinent litteram B. post eam rapiunt sibi litteram A. Dicebantur etiam Epactae solis vel mai o res , cursum ea­rum Calendarium generale ostendit. V* Indictiones, quae euolutis annis 15. sem­per nouae incipiunt, circa annum 515. Christi inchoatae, vsitatissimae erant tres : lJL, quae numerabatur a prima Septembris, altera a 24. Septembris, tertia a 25. Decembris, vel lJL lanuarii, prout anni initium ducebatur. InHun­garia communi in vsu erat altera a 24. Sep­tembris inchoari solita. Indictio proin ex. grat. prima, ab eo die iam transiit in secundam. Quod in examinandis Indictionibus prae oculis Di­plomatico habendum. Inuenitur si ad annum aerae vulgaris addantur anni tres et hi per 15. diuidantur , e. gr. ad annum Christi 1000—{— 5 = 1005: 15. quorum residuum 15. prodit indictionem eiusdem anni 1000. VI. Numerus d i e r u m, cuiusuis mensis, sequen­tibus comprehenditur versiculis: Triginta Aprilis, Iunius, Septemque Nouemque; Vno plus alii; viginti Februus octo: Ast si bissextus fuerit, superadditur vnus Et tuncbis sexto Marti conscribe Kalendas.

Next

/
Thumbnails
Contents