Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
Contradictoribus ad Regiam praesentiam euocatis ad terminum competentem. Igitur cum vnum ex nobis virum idoneum cum homine Domini Regis ad reambulandum eadem XX. iugera Terrarum et molendinum destinassemus, mandato Regni Jfideliter assurgentes, ecce siquidem cum eisdem quidam homo nomine Matheu, Tauernicus Reginalis ad nos veniens de villa Iutos exposuit viua voce socio nostro et homine domini Regis hoc idem referentibus seriatim, quod praedictus Magister Renoldus in territorio de Iutos haberet XX. iugera terrarum, et vnum molendinum, cum vno fundo curiae mixtim inter iura aliena, quae idem Matheu cum duobus cognatis suis detinebant indebite occupando, qui quidem Matheu quantum sua intererant, piaenotata XX. iugera terrarum et molendinum coram nobis ipsi Magistro Renoldo restituit et resignauit, perpetuo possidenda, negans se habere iuris aliquid in eisdem. vDatum Anno Domini MCCLXXIV. Sabato ante Doininicam CircLimdederunt. ( L. S. ) Kovachicli in Genealogia MSS. Familiae C. de Battjdn. CCCXXIII. •4 ^ A. Ch. 1274. Statutum Capituli generalis Ord. Cisterc. ,, Comittitur auctoritate Capituli generalis Abbatibtis de S. Cruce in Austria, tam in Capite, quam in membris, et de Cikador et de Rinca, vt in Hungaria ad abbatias ordinis personaliter accedentes diligenter inquirant, et attendant, qualiter ibidem ordo et religio obseruetur, cum in multis ordo in illis partibus exorbitare dicatur, et de personis ordinis plura inccnuenientia fuerint