Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

valuisse 72. aureos, seu solidos. Libra liaec etiam dicta occidentaiis, ob vsum eiusdem in oc­cidente receptum Marca auri=octo vnciis, va­lebat consequenter 48. Bizantinos. Ast subseque marca auri eliam 7 2 aureos significabat. P en s a auri=5f. solid. valebat proin 150. denarios ar­genti. Hinc etiam libra, marca, pensa ar­genti suum trahunt explicatum (Pensa argenti valuit vnum aureum Bizantinum=40 denariis. ) 5. Numorum horum usus mansit sub Belae I. successoribus quoque vsque S a n c t u m Ladislaum: V. librum II. decretorum huius Capite XI.; ast valor monetarius fuit auctus , vli ex eiusdem Decreti II. Cap. vicesimo quarto pa­tet. Denarii certe quadraginta pensam vnam ae­quabant; ac sic pensa ad valorem vnius aurei so­lidi Bizantini reducta est: vide Decretum S. La­dislai L. I. cap. 14. et 16. et. 19. Sub Colomano cusi sunt dimidii etiam denarii, denarii parui, item obuli compellati. Dein eliam Bracteatorum vsus e Germania in Hunga­riam irrepsit, Veerlinge; eo quod quarlam par­tem solidi effecissent, dicti. V. Coliectionem Numi­sem. Nation-Szecbenyianam. Obtinebant etiam ca­petia. Lib. I. Decr. C. 44. 4. Sub Bela III. et Emerico Regibus Hungariae solutiones fiebant vt plurimum per m a r c a s , et v n c i a s auri, et per m a r c a s F r i­saticorum, a Frisaco, oppido Carinthiae, iurisdi­ctionis Archi-Episcopatus Salisburg. vbi cudi ce­perant, nomen adeptorum; Ecclesia Quinque- Ec­clesiensis Comiti de Baranya annuatim, tres lu a r c as F r i sa t i cor um , in octauis S. Martini debeat soluere" constituit Bela III. Diplomate anni 1190. Erant Fr i sa t i c i species f e r t o n u m,

Next

/
Thumbnails
Contents