Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

24) Praelerea; Turres, siue Castra, super Ecclesiis aedificata, aut locis aliis, pro nocumen­to construeta, penitus euellantur. 25) Item: Possessiones, fora, et castra quo­rumcunque , per violentos detentores indebite occupata, restituantur et reddantur. 26) Item: decimas frugum, secundum decre­ta Sanctorum Regum soluere teneantur. Ita vi­desicet: quod quilibet Nobilis siue Saxo, de nu­mero Nobilium, de quolibet aratro vnum fertonem pro decimis soluat. Populi autera ipsorum Nobi­lium et Saxonum, de singulis capetiis soluant vnum pondus. Et decimator non per se, sed cum homine Parochialis Comitis dicare debeat. Vs­que festum S. Martini super iuramento populo­ruin Nobilium, ipsae decimae persoluantur. Post ipsum autem festum: credalur decimatoruin iura­mento. 27) Item decimae vini, in autumpno, in spe­cie recipiantur cum musto. Si vero tempus notii vini siue musti in exigendo distulerint, extima­tio, siue pretium soluatur pro musto. 28) Item: Priuilegiura , quod cum bulla au­rea consignatum fuerit, a Cancellario decem mar­cis argenti redimi debeat, aut marca auri. Si ve­ro sub pendenti sigillo cereo fuerit, a Vice-Can­cellaria marca argenti, et a Notario fertone redi­matur. 29) Item es, aut duo pond, et dedi - - vnum pondus ----- videlicet. 30) - - - - iudicabimus, ordine iudiciario, causas litigantium cognoscentes. 51) Item: in quoiibet anno, semel omnes Ba­rones et Nobiles regni nostri, Albam, ad congre-

Next

/
Thumbnails
Contents