Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

nos reuersus dixit: qtiod prefatus homo vester, ipso presente prediclam terram, conuocatis omni­bus commetaneis et vicinis, per veteres inetas re­ambulando restituisset eisdem Petro et Stephano, et nullus extitisset contradictor. Dixit et idem ho­ino noster, quod predictus Ders, qui eamdem terram a vobis sibi dari postulauerat, vocatus il­luc accedere noluisset, et homo predicti hominis vestri, coram nobis comparendo omnia premissa affirmauit consequenter." Nos itaque, quia predi­ctam terram ipsis Petro' et Stephano restitutam fu­isse comperimus , nullo contradictore existente, petitionibus eorumdem fauorabiliter inclinati, se­pedictam terram Kagh eisdem Petro et Stephano, prout primitus habitisse dinoscuntur, possidendam perpetuo reliquimus pacifice et quiete, et cum presentes reportate fuerint, nouum'super hoc eis­dem priuilegium concedemus. Datum apud villam Fjred, in festo sancti regis Stephani. Ex. originali Cymelii Episcopatus Quinque-Ecclesien. cccxc. A. C/i. S. a. Conuentus laszouiensis testimoniales ad re­gem Ladislaum de Pud, Jilio Artolji , citato. Excellentissimo Domino suo Ladislao , D. gra­cia, regi Vngarie, A. praepositus et Conuentus de Iaso inclinacionem et oraciones in Domiuo. Ma­gnitudinis vestre litteras accepimus, quod cum ho­mine vestro Gula de Mera, hominem nostrum idoneum mitteremus, coram quo citaret Pud, fi­lium Artolphij contra Demetrium, filium Symonis. Obedientes magnitudinis vestre (mandatis) misimus vnum ex nobis, corain quo homo vester citauit, 9 *

Next

/
Thumbnails
Contents