Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

lus, Cantor Ecclesie Budensis, fidelis Clericus no­ster, a primaeuis iuuentutis sue temporibus studio indefesse fidelitatis gratum semper et placidum persone nostre exkibuit famulatum; presertim cum in insula B. Virginis apud Claustrum Dominaruin, procurante iniquorum consilio, incluse fuissemus , et non modico temporis spacio sub arcta custodia, quasi in carceris ergastulo, non exigentibus culpis, nec inuentis contra nos causis aliquibus, per Do­minum Ladisiaum Regem, Tliori nostri consortem, et Dominam Elisabeth sororem eiusdem , satis grauiter detente in eodem; idem Magister Pau­lus, personam suam et omnia bona sua, non ve­rendo metum morfcis, in diuersos et varios fortu­ne casus se submittendo, per suae industriae mi­nisterium, consiiium et auxilium nos deuote per totum regnum discurrendo, sustentauit. Districtis­simum Domini nostri Begis mandatum , ne aliquid fidelitatis et seruitii nobis impendere deberet, pau­ci pendens, et non ponens breuiter in pretio ali­quali; propter quae possessiones ipsius interdum huic, nunc alteri per eundem Dominum nostrum regem tradite, et collate; personam etiam suam, que metu mortis continuo ab eodem Domino no­stro rege pulsabatur; eo quod ab ipso seruitio no­stro ipsum reuocare non poterat, apud Ciauslrum religiosorum vix fuge presidio, cuin Dei adiuto­rio, liberauit. Quae omnia certo certius venerabi­libus Patribus Archiepiscopis et aliis regni Hun­gariae Ecclesiarum Praelatis, Baronibus, Nobili­busque fere omnibus constare SLIO modo et esse notorie nota nullatenus dubitamus; et cum pro­pter huiusmodi immensas fidelitates eiusdem, et alia multa, quae poropter sui proiixitatem nu-

Next

/
Thumbnails
Contents