Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

Iiabenda et iusta posteritatibus aestiinanda, quae veneranda prior auctoritas deliberatione prouida fecisse dinoscitur, actis interuenientibus et scriptu­ris, non debet in dubiuni reuocari, quod constat factum prouide publicis docuinentis. Proinde ad Tniuersorum notitiam tam presentium, quem fu­turorum, harum serie volumus fieri manifestum : Quod cum de claustro Ecclesiae Beatae Yirginis de insula, ybi sub arcta custodia, meritis nostris non exigentibus, per aemulorum suggestionem im­pudicam, nos indebite persequentium, detineba­mur, Strigonium venissemus. Nobilis vir, Comes Mauritius, filius Comitis Buza de villa Menchel, de Comitatu Weszprimien. officialis venerabilis Pa­tris Domini Lodomerj, Archiepiscopi Strigonien. nos recipiens, iuxta decentiam nostri culminis et honoris, non parcendo rebus nec persone , cum summe deuocionis ardore, gratum semper et lau­dabilem impenderit famulatum, quibus se pro fi­delitate regiae coronae nostro conspectui operum eflicacys exhibuit commendandum. Nos cuius ­- est ex officio et benignitate gratiae reginalis me­tiri merita singulorum, et vnicuique iuxta exigen­tiam suorum meritorum reginali occurrere cum fauore ; nolentesque ipsius meritoria obsequia si­ne beneficio remunerationis pertransire; virtutes et fidelitates eiusdem insigniendas duximus aliqui­bus donatiuis; dantes, tradentes, conferentes ipsi Comiti Mauritio, et suis haeredibus, haeredumque suorum successoribus terram Tauernicorum 110­strorum Ohus vocatam, in Coinitatu Zaladiensi existentem, cum vineis, syluis, pratis, foenilibus, piscatura aque Balotini, ipsam terram portionali­ter contingenti, et portione terrae, vbi lapides ad

Next

/
Thumbnails
Contents