Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

lutis largitore. Licet regia Maiestas cunctos debet e suis hominibus releuare; illos tamen fauore te­netur amplecti potiore, qui suorum seruitiorum et fidelitatum meritis corone regie specialius scruie­runt; vt ex hoc honor regius augmentetur, etnu­merus bellatorum augeatur. Proinde ad vniuerso­rum notitiam tenore presentium volumus perue­nire: Quod quia Paulus , filius Bolclia, de villa castri Posonien. Zaaz vocata oriundus, Lauren­tius, fiiius Buhte de Leeg, Probus filius Bjtk de Hudus, similiter Castrenses eiusdem castri, seruien­tes Comitis Ioannis filii Buge , multa noJjis oJjse­quia gratiosa et meritoria seruitia, in recupera­tione castri Poson — per Nicolaum Palatinum , fiiium Henrici Bani, occupatum vioienter contra nostram detinebatur Maiestatem, non sine parua cede suorum cognatorum, et amissione bonorum suoruin sunt perpessi, noJjis et corone regie sum­ma fidelitale impenderunt; nos volentes eis ali­quali remunerationis antidoto occurrere regio cum fauore, eumdem Paulum, Iacobum, Petrum, et Pousam fratres suos, Ioannem fiiium Martini, et Dominicum filium Symonis de eadem vilia Zaaz, item Laurentium praedictum, Cosmam, Cazimi­rum, et Buhte, fratres suos, Stephanum filium Bodani, et Yioch filium Yrbani de predicta villa Leeg, item Uroch filium Yojth praedictum, An­dream, filium Mathe, et Paulum fratres suos; item Benkew, filium Beke, Chyguez filium Salo­monis et Cosmam filium Batha de Eadern villa Hu­dus, de pristina eorum conditione eximentes simul cum ipsorum terris haereditarys a potestate ac iurisdictione Comitum Posoniensium exeinptos pe­nilus et exeeptos in numerum, coetum et consor-

Next

/
Thumbnails
Contents