Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 1. (Budae, 1830.)
Nolum sit omnibus sanctae Dei aecclesiae fidelibus, nostrisque presentibus scilicet et futuris, qualiler venerabilis sanctae patauiensis aecclesiae antistes piligrimus, nostrae celsitudinis pietatem querulosa reclamatione adiit, pro diocesis suae locis in perturbatione bauuarorum regni tam pernitiosa scalauorum inuasione, quam aliorum inimicorum damnosa insectatione miserabiliter desolatis, quatenus nos aecclesiae suae, huiusmodi dispendio Jaesae, atque adnullatae , aliquod leuamen imperiali nostra munificentia impendere curaremus. Cuius itaque miserandis moti querelis quia et nos Jjarochiae suae, licet necessitate impulsi, tum in destruccione vrbis patauiae, tum etiam in exercitus nostri morosa sustentatione, grauem intulimus iacturam , pro diuino timore, et aeternae retributionis indubia spe ac insuper amantissimi fratruelis nostri Ottonis ducis nec non spectabilis Liutbaldi marchionis precibus inducti, quoddam 110strae potestatis praedium Anesapurch, nuncupatuni, in pago trungouue in ripa anesi fluminis, in comitatu liutbaldi, cum omnibus suis pertinentiis, sicut piae recordationis noster patruus Henricus, a beatae memoriae episcopo Adalberto in concambium recepit. Sanctae Lauriacensi aecclesiae, quae in honore sancti Slephani sanctique laurentii martyrum foris murum aedificata est, vbi antiquis etiam temporibus prima sedes episcopalis habebatur, imperiali auctoritate in proprium tradimus atque concedimus. Quin etiam decem regales hobas ab occidentali ripa praedicti fluminis Anesi, in quadam nostri iuris viila nomine Loracho, cum mancipiis vtriusque sexus, quibus erant possessae, et cum omni integrilate exitibus quipTom. VII. Vol. I. 7