Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

Deinde super Berch, Vsque ad vnam viam, qua itur versus Hungariam, et de eadem a sinistris ca­dit in vnam semitam, et in eadem semita descen­dit in vnum fluuium Svyna vocatum, transito ipso fluuio ascendit vnum monticulum ; deinde de­scendit in vnum fluuium Yanni vocatum; et super eundem fluuium vadit vsque ad caput eiusdem flu­uii. Deinde ascendit vnum Berch, et de ipso Berch descendit in vnam valJem; vbi oritur qui­dam fluuius, Kamy nuncupatus, et per eumdem fluuium versus partes meridionales in praedictum fluuium Svyna, et ibi sunt duae metae; et in eodem fluuio Svyna vadit vsque ad fluuium R u­fum ; et in eodem rufo fluuio, vadit vsque ad caput eiusdem fluuii. Deinde in latere montis venit ad praedictum montem Ruda. Deinde descendit ad priorem metam, et sic metae ipsius terrae seu syluae terminantur." Nos igitur fidelitates et ser­uitiorum merita ipsius Magistri Marci, CapeJlani nostri, quae nobis in deferendis legationibus et nliis agendis nostris, sibi commissis, fideliter ex­hibuit, et meritoria obsequia Mj chaelis, fratris sui, quae idem in expeditione, quam contra Do­minum Albertum, Ducem Austriae et Styriae, pa­trem nostrum charissimum, tunc nostrum et regni nostri inimicum capitalem, habuimus, in expug­natione castri Rorou (Rohrau) pro fidelitate Regiae coronae , Baronibus nostris cernentibus , cum ef­fusione sanguinis sui laudabiliter impendit, atten­dentes: ipsam terram Korytnyk cum sylua et aliis vtilitatibus 'suis ac pertinenciis vniuersis, de mu­nificentia regia dedimus, donauimus et contulimus eidem Magistro Marco, Capellano nostro, et My­chaeli fratri eiusdem, ac per eum suis haeredibus,

Next

/
Thumbnails
Contents