Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

gnia, maxima cum promtitudine, exscri­bi iusserunt monumenta. Cum iam editio­nis nostrae finis appeteret,concessa quoque amica manu sunt e vetustissimae Ybuli­anae familiae scriniis complura; ab I. Ma­gistratu Kremniczensi aliquot, a Coma­romiensi nonnulla Diplomata. Multa mi­hi, quamuis importuno, aut inuide sub­tracta, aut a mentibus male trepidis de­negata. Te ne vero illaudatum praeteream Praestantissime Vir, Yniuersitatis Hun­garicae decus ac praesidium , Curiae Re­giae Iudex , Antonius C. a Czirdky et Dienesfalua? Non tibi quidem vetusto­rum pargamenorum Codicum copia; ast candidum cor, excelsus animus ; pro his Tu Excellentissime! lucubrationem me­am, non secus ac Tuam, dum haesitas­sem, monitis et adhortationibus promo­uere satagebas. Commemorandum hoc mihi, quod nihil magis Tibi cordi esse sciam, quam Regum nostrorum celebri­tatem , regni splendorem, praesertimque Diui Francisci I. Caesaris gloriam; Cuius

Next

/
Thumbnails
Contents