Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
compellas veritati testimonium perhibere ; non obstante constitutione per nos edita, qua cauetur , quod nullus per nostras litteras extra suam ciuitatem, etDiaecesim ad iudicium euocetur, nec procedatur in aliquo contra eum. Datum apud Vrbem veterem, kalendas Iulii, Pontificatus nostri anno lertio. " E Tabulario Archiepiscopatus Strigoniensis. A. Ch. 1297. Idem Bonifacius fundationem Praepositurae de laszow per Praepositum dc Scepus vrget conjirmari. Bonifacius Episcopus, Seruus Seruorum Dei , dilecto (ilio, Praeposito Ecclesiae de Scepus, Strigoniensis Diaecesis, salutem et apostolicam benedictionem. Sacrae religionis, sub qua dilecti tilii Praepositus et Conuentus monasterii S. loannis Baptistae de Iazow per Praepositum soliti gubermri, Praemonstratensis Ordinis , Strigoniensis Diaecesis , deuotum et sedulum exhibent Altissimo famulatum, promeretur honestas; vt votis eorum, illis prae— sertim , quae a rationis tramite non discordant, quantum cum Deo possumus, fauorabiliter annuamus. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dictorum praepositi et conuentus petitio continebat, quod olim clarae memoriae BeJa, et quidam Colomannus Dux Sclauoniae, eius frater, cupientes terrena in coeleste, et transitoria in aeterna felici commercio commutare, de bonis eius, a Deo collatis, praefatum monasterium 1'undauerunt, ac in bonis, terris , possessioniJms, et coloniis, villis, decimis, siluis , et aliis reditibus , et prouentibus, suflicienter dotarunt. Quare pro parlc praedictorum Praeposti et Conuentus nobis fuit humiliter