Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

plenitudine potestatis praefeciraus ipsi ecclesiae Tholosanae in episcopum et pastorem; tibique sub­sequenter consecrationis munus propriis manibus duximus impendendura; spe firma , fiduciaque te­nentes indubitata, quod praedicta ecclesia Tholo­sana per tuam solertem industriam et prudentiam circumspectam , praeseruabitur a noxiis et aduer­sis — — Datum Laterani IY. Kal. Ianuarii. Pon­tificatus nostri anno secundo." E reg. an. II. epist. 630. Apud Rayn. nro XVI. ad hune annum. Katona Tom. VI. p. 1161. Bonifacius hie antea Benedictus Caietanus dictus, coronatus fuit Romae A. 1294. XVI. lanuarii. Diem supremum obiit die XI. Octobris Anno 1303. jd. Ch. 1296. Michciel, Episcopus Zagrabiensis, Gardino , Castellano de Medued, victualia subministrari pro­hibet. Michael, Dei gratia , Episcopus Zagrabiensis , honorabilibus viris , -fratribus suis in Christo cha­rissimis, capitulo Zagrabiensi , caritatis augmen­tum, cum benedictione paterna. Relatum est no­bis, quod Gardinus, Castellanus de Medued a vo­bis peteret victualia. Ynde, quura Ecclesiara no­stram sibi vel cuipiam alteri tributari non veli­mus; deuotioni vestrae vniuersitatis mandamus in praesentibus, quatenus dicto Castellano de Med­ued , de victualibus breuiter nihil detis, nec dari faciatis." Apud Kerchelich. Eccl. Zagrab. p. 97, Litteras has ad annutn 1296. referendas esse discimus e testimonio eiusdem Kerchelichii dicentis : „ Similiter anno MCC. XCVI. (Michael Epp. Zagrab.) alios, qui ab antecesso­re suo bona Ecclesiae obtinuerunt, euocauit. Sed per contumaciam conuictos armis aggressus est \ deuictisque

Next

/
Thumbnails
Contents