Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

et conuentibus Monialium inclusarum , siue Ortli­nis S. Clarae , siue S. Dominici , seu Minorissae dicanlur , salutem et apostolicam benedictionem. Laudabilis sane religio, quae in monasteriis vestris a vobis et aliis personis , in eis degentibus , sub onere voluntariae paupertatis iugiter colitur, sic a vobis mundanae dissolutionis relegauit illecebras, vt inter alia claustralis abstinentiae nexibus relega­tae , puritate fulgeatis obseruantiae regularis , et voluntatis libitum coarctantes omnino sub obedien­tiae debito dignam et sedulam exliibeatis Domino seruitutem. Hinc est, quod nos primum et con­gruum reputantes, vt vos illa prosequamur gratia, quam vestris necessitatibus prospicimus fore oppor­tunam, vobis vniuersis et singulis auctoritate prae­sentium indulgemus, vt ad praestationem decima­rum de quibuscunque possessionibus, et aliis omni­bu.s bonis, quae in praesentiarum habetis, et iu­stis modis praestante Domino aquisiueritis in futu­rum, vel ad contribuendum procuratoribus quo­rumlibet et ordinariorum , ct etiam Legatoruin , aut Nunciorum sedis apostolicae, et quibuslibet talliis et collectis , ac ad exhibendum pedagia, te­lonia, et alias exactiones, quibusuis ilegibus, Prin­cipibus seu aliis Personis secularibus, minime te­neamini; nec ad ea compelli aliquatenus valeatis. jNuIIi ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu teme­rario contraire. Si quis autem hoc attentare prae­sumserit, indignationem omnipotentis Dei, et BB. Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursu­rum. Datum Anagniae, quinto Nonis Iunii, Pon­tilicatus nostri anno secundo. ( i E Coll. Heuenesi Tom. 50. Litt. NN. p. 28. Confirmanit has immunitates S. Monialium IoannesXXtf. Papa 14 10.

Next

/
Thumbnails
Contents