Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

contractum roborare. Vt igitur presentis permu­tacionis titulus robur obtineat perpetue firmita­tis; — — presentes ad instanciam parcium con­cessimus litteras, sigilli nostri munimine robo­ratas. Datuin quinta feria proxima post quindenas pasce, anno Domini MCC. nonagesimo sexto." Ex autographo Katona Tom. VI. p. 1154. sqq. A. Ch. 1296. Paulas F.piscopus Quinque - Ecclesien. pro Ecclesia FF. Minorum lbsonii constructa, annis sin­lis indulgentias largitur. Paulus, miseracione diuina, episcopus quin­que - ecclesiensis ecclesie, vniuersis Christi fide­libus, praesentem paginam inspecturis , salutem in Domino. Quamuis Dominus noster Iesus Christus , mediator Dei et hoininum iiberalissimus, et libe­ralior sit ad spargenda dona Spiritus sancti, quam nos ad recipienda, nimis tamen ad obtinenda ne­cessaria pariter et vtilia nobis sunt Sanctorum suf­fragia beatorum; ideoque festiuis diebus Sancto­rum visitantur basilicae, fiunt peregrinaciones a lon­ginquo, donantur indulgentiae in remissionem peccatorum. Vt igitur feruor vniuersitatis vestre circa zelum domus Dei ardencius accendatur, et vestra in Domino deuotio augeatur, auctoritate Omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum eius Petri et Pauli, nec non beati Iohannis Apostoli et Euangeliste patrociniis confisi, omnibus, qui­cunque festiuitatibus beati Ioliannis Apostoli et Euansieliste ad Ecclesiam in honore eiusdem Poso­O nii constructain , in qua religiosi et amabiles Deo viri Fratres minores Deo iugiter famulantur, de­uocione ducti in die dedicationis sue, singulis an-

Next

/
Thumbnails
Contents