Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
fione, virili prole carens, natureque debilum sub exigui temporis decursu , tam in senibus, quam etiam in iuuenibus dilabi perpendens, piissimi Stephani Regis, secundi Geyse Regis filii, rogaui clementiam, quatenus sua gratia larga permitteret , possessiones meas , tam ex patrimonio habitas , quam per seruitium acquisitas, secundum iuris mei placitum. Huic deuote petitioni piissimus Rex Stephanus, solite benignitatis sue tenore seruato, misericorditer assensum prebuit etc. Igitur dum ego adhuc viuerein singulas de omni substantia mea Deo danle disposui etc. Hec omnia statuta mea prefatus Dominus meus, Rex Stephanus coram Magnatibus suis Luca Strigonien. Archiepiscopo , Stephano Episcopo Sunadiensi, Machario Episcopo Quinque-Ecclesiensi, Iohanne Episcopo Vesprimien ; Petro*.Episcopo Agrien. Ompudino Bano, Laurencio Curiali Comite, Ruben Comite, Fulco Comite, Cubano Comite, Pangratio Comite, et coram ceteris innumerabilibus etc. Per Becenum Notarium suum scribi et sigillo sue Maiestalis affirmari precepit. Factum est autem hoc priuilegium anno dominice Incarnationis MCLXXIIII. Ex autographo. Nicolaus, fdius Buchy, Thomas et Antonius, filii Nicolai , Tliomas filius Ioannis, exhibuerunt nobis litteras Capituli Ecclesiae Strigonien. Anno 1285. exaratas, tenorem priuilegii Andreae R. super terra Zoboszlo A. 1250. emanati continentes. Ex appentlice Diplomatica, Notitiae Comitatus Thurocz per Belium adnexa. Valentinus Tiszta exhibet priuilegium A ndreae regis super donatione terrae Mathynek , quatuor aratrorum Porson. Laurentio et Saphyr lobbagionibus facta A. 1235. lndidem.