Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
duntur, sincere salutis afFectum. Constans dilectio labente tempore non labitur, sed in altis consistens radicibus protelatur. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod nos hospitihus nostris de Kamarun congregatis vei congregandis hanc duximus gratiam faciendam, et libertatem concedendam: quod a iudicio castellani nostri, vel curialis comitis de Kamarun penitus esse debeant absoluti et exemti ; sed omnes causas inter ipsos ortas in propria persona nostra iudicabimus, aut villicus ipsorum, quem interse elegerunt, teneatur iudicare. Preterea de integra curia per circulum anni pro terragio soluere debeant dimidium fertonem, partem in octauis Beati Georgii, partem vero in octauis beati Michaelis Archangeli. Si qui autem sine herede mortui fuerint, res ipsorum pro anima, siue cognatis , cuicunque voluerint, liberam habeant facultatem relinquendi. In legationibus autem ire non debeant cum missione vel precepto aliorum, nisi receptis litteris nostris. Item fenetum pro arundine vltra Vag falcandi habeant pro se ipsis facultatem. Ilem in aquis cum ipsorum maneriis quocunque voluerint liberum habeant transitum et securum. Itern decimas ipsorum decimatoribus pro tempore constitutis soluere debeant CLim frugibus in manipulis. Et vt hec premissa robur perpetue oblineant firmitatis nostrum concedimus priuilegium sigilli nostri munimine roboratum. Datum in Kamarum feria quinta proxima post quindenas Pasce Domini. Anno autem Domini millesimo, ducentesirno, LXXVII. Ex originali autlientico arcbiui Ciuici Comaromiensis. Jstud Mathaeus Trenchinensis Palatinus sequentibns confirmauit: ,, Nos Matheus Palatinus ! filitts quondam 1'etri Palatini, memorie commendantes , significamus vniuersis, quibus expedit, presencium per tenorcm : Cuu-