Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
Yerum antequam quod reliquum est exsequamur , studiosi lectores, quibus lioc nostrum qualecunque specimen deuotum esse cupimus, Ioannis Mabillonii, Diplomaticorum facile Principis, fere verbis (in praef.) exorandi mihi sunt: ,,Dicta a me eodem, quo scripta sunt animo accipiant, nec in sequiorem rapiant partem; sed bona fide, aequa lance , salua cuiusuis iniuria, benigne interpretentur, iis sane conditionibus, quas hic apponere visum est: 1.) Magna prudentia, eruditione, ac moderatione summa opus esse, vt vetera instrumenta legitime examinentur, nec cuiusuis illotis manibus id tentandum. IIuc non diligentia modo et aequitas requiruntur, verum etiam maturum iudicium, quod non magis arte, vti Quintilianus ait lib. de orat. lib. VL cap. 6. traditur, quam gustus et o d o r. 2.) Semper iudicandum in partem fauorabilem, vbi res longa possessione firmata est; vt leges ciuiles ac canonicae praecipiunt.