Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
cairpones aquam vino commiscent, et virus clraconis in aureo calice propinant, gestantes speciem veritatis , virtutem autem eius penitus abnegantes, j;ro nobis recipi et exigi, per nostros officiales aliquo tempore fecissemus; postrnodum ad conscientiam nostram reuersae, recordantes illud Apostoli: Omnes stabimus ante tribunal Christi, recepturi j:rout in corpore gessimus praemia meritorum; inforuaantibus etiam nos et conscientiam nostram Yenerabilibus Patribus D. loanne Arcliiepiscopo Colocensi, Antonio Episcopo Chanadiensi, et aliis religiosis viris, ac specialiter fratre Henrico, de ordine fratrum minorum, confessore nostro, qui de Alamannia j)er Dominum Albertum regem Romanorum, Patrem nostrum Charissimum , et Dominam reginam, matrem nostram, speciabter fuerat destinatus, liabentibus secundum scientiam zelum Dei; quae decimae tributa egentium animarum exstiterant, quas Dominus in signum vniuersalis Dominii sibi reseruauit, quasi quodam titulo speciali; et ob hoc nobis percipiendi ipsas decimas foret interdicta potestas: nos Ecclesiae Wesprimien. cuius specialis sumus Patrona, in qua est sedes reginalis, dispendiis et animae nostrae periculo cujjientes salubriter obuiare; ad instantiam et jietitionem eiusdem V. Patris D. B. Ejjiscoj^i , per cuius manus in regiraain Hungariae vnctae fuimus et Deo propitio reginale suscej)imus diadema, de consilio etiam j^raedictorum Venerabilium Patrum, nec non Comitis Thomae, filii Andreae, ac Comitis Ladislai, filii Lucachii, Baronum nostrorum, ipsas decimas frugum , agnorum , et hoedorurn ? poledriorum , ac aliarum rerum, de quibus decimae solui debent,