Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

litteras, dupplicis sigilli nostri munimine robora­tas. Datum per manus venerabilis viri Magistri Gregorii, Sancte Strigoniensis Ecclesie electi, aule nostre Vice-Cancellarii , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCC. nonagesimo octauo. Tercio decimo kal. Marcy, regni autem nostri anno VIII." Ex archiuo Imper. Viennae Austriae, Dipl. Hung. p. 583. Coll. Dipl. Szechenyi nro 25. A. Cli. 1298. Idem Andrecis Comili Lamberg castrum Ko­bold confert. Andreas, Dei gracia , Hungarie , Dalmacie , Croacie, Ratnae, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cu­manie, Bulgarieque liex. Omnibus Christi fideli­bus, presens scriptum inspecturis, salutem in omni­um Saluatore. Regia sublimitas ad omnes corone regie fideles extendere debet munificentie sue ma­nus; illos tamen specialiori debet prosequi gracia, et fauore, quos conspicit Regis et regni ad pro­fectum fideltus laborare. Proinde ad vniuersorum tarn presencium , quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire : Quod consideratis fideli­tatibus et seruitiorum meritis Comitis Lam­perg, que nobis in deferendis legacionibus nostris et secretis inter illustrem Principem , Dominum Albertum , Dei gracia } Ducem Austriae, karissi­mum Patrem nostrum, et nos, in aliis eciam ne­gociis nostris oportunis exhibuit , et impendit; dubiorum fortune casibus se submittens, non par­cens pecunie, et persone, fideliter sic deuote: Nos enim , cui ex oflicio suscepli regiminis incumbit metiri merita singulorum , in recompensacionem lot et tantorum seruiciorum, licet maiora et me-

Next

/
Thumbnails
Contents