Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

videlicet: quod de omnibus possessionibus suis pa­riter et terris, tam cultis, quam incultis, singu­lis annis viginti marcas cuin pondere Scepsiensi ratione terragii sibi et suis heredibus, heredum­que successoribus in perpetuum teneantur soluere in terminis infrascriptis: videlicet in festo Beati Iacobi Apostoli septem marcas ; item in festo Na­tiuitatis Domini totidem ; in festo quoque paschae soluent similiter septem marcas. Hoc adiecto : quod in cuiuslibet statutionis termino ad manus fratris sui Iordani et matris debent duae marcae per eos­dem populos praesentari ; quas quidem duas rnar­cas, si ad manus Tvani Comitis, aut alterius per­sonae dederint, eidem Iordano et matri eiusdem in eadern duarum marcarum pecunia nihilominus remanebunt. Praeterea eiusdem villae populi eun­dem lvanum Comitem in festo dedicationis eius, in festo natiuitatis Domini et Paschae suis muneri­bus tenebuntur secundum possibilitatis et honoris sui exigentiam visitare; et si in festo Beati Martini in ante dicta villa descendere voluerint, antedicti populi ipsi tenebuntur in coena et in prandio vna­cum pabulo prouidere. Si vero quisquam contra dictae Iibertatis formain, vtpote per dicam regiam, per coactiones Castellanorum , seu per seruitia, aut grauamina quocunque modo attentaret mole­stare, aut inquietare saepe dictae villae populos praesumeret: idem Iuanus aut sui heredes, here­dumque suorum successores , ipsos expedire tene­buntur propriis laboribus et expensis. Sed et si praeterea quocunque modo aliquo damno vel pe­cunia aggrauati fuerint, idem Ivanus Comes tene­bitur in solutione primum terminum relaxare. Cu­ius quidem villae metae et termini taliter distin-

Next

/
Thumbnails
Contents