Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

am, quae de castro Nitriensi ducit ad Nyarhid, ex iuxta eandem viarn est meta, inde transeundo magnam viam, vadit superius in terra arabili et sunt cultae metae, in longitudine inter terras; in­de intrat campum, et venit vsque ad metam Che­key; sed incipiendo a fluuio Nitra vsque ad me­tam Chekey separatur terra Comitis Pauli a terris Suran, ibique in campo declinat versus Septem­trionem, et vadit in monticulo Berch, inde veni­ens ad metam angustiorem, quae separat terram Suran a terra Cheryz, et iterum procedit versus orientem in campo, et sunt in campo quinque metae, ita Ionge ab inuicem, quod vna ad aliam vix videri potest; praeterea intra terram arabilem, in que sunt quinque metae; distinctae ab inuicem, quod de vna ad aliam videtur, iuxta terram Feuldkuz, quae nunquam arantur. Inde iterum iuxta magnam viam est meta, et transeundo ma­gnam viam, vadit inferius in terra arabili, in via herbosa, iuxta villam Cheuz vocatam, et vsque ad villam sunt septem metae; praeterea declinat quasi ad orientem, et vsque ad fluuiuin Nitra sunt tres metae, et inde vadit ad paruulum nemusRa­katias dictum , et in littore circa dumum rakatia, in quo etiam dumo est spina , quae ebfa dicitur, et intrat in fluuium Nitra, et dimidia pars ipsi­us fluuii cedit in ius monasterii de Chuth, et altera partiuin est molendinum filiorum Hunth, cuius dimidia pars propter dimidiam par­tem aquae cedit in ius monasterii. Ynde et hoc sciendum est: quod vbicunque terrae dicti Mona­sterii veniunt ad fluuiuin Nitra, in omnibus locis dimidia pars aquae cedit Monasterio nominato; si­cut in priuilegio Domini Belae regis, felicis re-

Next

/
Thumbnails
Contents