Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

dentibus , ad vsus suos iudicandi habeat facultatem. Vt autem ad dictum locum populi facilius congre­gentur, omnibus ibidem congregari volenlibus, talem duxit libertatis gratiam faciendam, videlicet: quod ad quamlibet curiam integram octo iugera cultae terrae, e rubeto viginti duo iugera ordina­ret. Volens etiam, quod a dato praesentium, vs­queadtrium annorum reuolutionem, nullum cen­sum, nullum terragium, sibi soluere teneantur; quibus expletis, vsque ad subsequentium quinqiie annorum, duo pondera fini argenti, in festo Pen­tecostes de qualibet curia singulis annis Hemmin­go, aut suis haeredibus soluere teneantur. Exple­to autem quinquennio, dicti loci populi de quali­bet curia integra, septem pqndera fini argenti, cum pondere Cypsiensium in praenotato termino Pentecostes ratione terragii soluere teneantur. Item in festo B. Martini de qualibet curia vnum pullum, vnam tortam, singuli lagenam cereuisiae, tres tunnas continentem et vnuin porcum, pro hono­ris sui decentia, de communitate, ratione descen­sus atque muneris praesentabunt. Asseruit praeter­ea saepe dictus Comes Hemmingus, eisdem popu­lis suis talem gratiam contulisse : vt quicunquo ip$orum statum suum mutare decreuerit, iusto teriagio seu censii soluto, haereditatem suam, ae­dificia, et quaslibet res suas vendendi, mutandi, liberam habeat faOultatem. Itein si antedictus Co­mes Hemmingus, ex idoneitatis suae industria di­cam regiam a diclis populis impetrando obtinere potueritj eam ipsam dicam, mediam partem reci­piet, eisdem residuum relaxando. In cuius rei me­moriam. -— — Datum in Festo Pentecostes. An­no Domini MCCXCVII.

Next

/
Thumbnails
Contents