Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
Cln 1291. Nicolaus PP. IV. Jibttlum quoque Auslriat Ducem, de iuribus sedis Romanae in Hungariam edocet» Nicolaus — dilecto filio , nobili viro, Alberto, Duci Austriae, salutem, et apostolicam benedictionem. Carissimus in Christo filitis noster R. Rex Romanorum, illustris Pater tuus, nuper nobis per suas litteras intimauit, quod post obitum quondam Ladislai regis Vngariae tibi et haeredibus tuis de consilio et assensu Principum, Baronum, Nobilium, Procerum regni tui in feudum reqnum Vnqariae duxerat .concedendum. Licet — o t igitur fili ! nostrae intentionis non sit, iure , si quod til)i in regno ipso competit, derogare; ignorare tamen te nolumus, quod dictum regnum, ad romanam Ecclesiam , matrem tuam (vt supra, mutatis mutandis vsque: , ipsius Ecclesiae specialem (ilium et deuotum). Sic ergo super hoc precibus nostris obtemperes, sic nostrae instantiae aquiescas; vt deuotionem luatn dignis exiude in Domino laudibus commendemus. Datum vt supra. Dobner p. 372. Katona Tom. VI. p. 1052. A. Ch. 1291. Decani cuiusdam ad Episcopum Ratisbonensem de Hungaria inter Ducem Austriae, ac regent Bohemiae partienda litterae. Opinabilia noua per Patriam susurrantur , quod videlicet Rex Romanorum regnum Hungariae illustribus Principibus , regi Bohemiae, ac Duci Austriae feodaliter contulerit pro diuiso, sic vt meatus Danubii limes esse debeat regionum. Quod si ita est; Dominis Ducibus Bauariae praeiudicare videtur, qui acl dignitatem iilius coronae fuerant, tanquam nepotes, iure proximitatis, filiis cessantihus, vt creditur admittendi. "