Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
ca illitd aciem sollicitae considerationis extendimus, et de statu eius sollicite cogitamus. Ideoque Regalem magnificentiam rogandam attente duximus et hortandam : quatenus pro diuina et apostolicae sedis, et nostra reuerentia iura quaelibet ad nos et eandem Ecclesiam in regno memorato spectantia, per te, vel alium yel alios non inuadas, aut occupes, vel vsurpes, siue aliquid facias in nostrum et ipsius Ecclesiae praeiudicium et grauamen; que potius manutenere sollicite, ac illibata, integra plenis fauoribus seruarj conuenit , vtpote specialem aduocatum eiusdem Ecclesiae, ac praecipuum defensorem. Sic ergo super hoc precibus nostris obtemperes , sic nostrae jnstantiae aquiescas, vt deuotionein Regiam, quae semper erga praefatam ecclesiam claruisse conspicitur, -vberius in Domino attollamus. Datum apud Vrbem Veterem. II. Kal. Febr. Pontificatus nostri an. III." Ibid. p. 371. ex. Lib. III. Ep. 876. Katona Tom. VI. p. IOOO. Raj. ad an. 1291. nro XLVIII. A. C/i. 1291. Idem JSicolaus L. A. Episcopum Slrigoniensem arguit, quod nec de obitu Ladislai regis, nec de calamitoso regni eiusdem statu iHomanam sedem informauerit ; quamobrem Ioannem Aesinum Episcopum a se ablegatum , intimat. Nicolaus Episcopus — —• Venerabili fratri Archiepiscopo Strigoniensi salutem — Solebat hactenus laudabile tuae sollicitudinis studium, regnante quondam Ladislao Rege Vngariae, apostolicam sedem paginis visitare frequentibus, miserabiiem ipsius regis et Vngariae regni statum, nec ' non dissensiones et scandala, grauiaque pericula ,