Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
ad inobedienliao detestandae duriliam se conuertens, Iiuiusmodi monitis et exhorlationibus, quas pii patris producebat affectus , parere humiliter, prout nobis clamoris validi pridem reuelauit assertio, non curauit. Quum autem de ipsius regni et incolarum eius statu sollicite cogitantes , te ad praefalum regnum fiducialiter destinemus ; volumus et per apostolica scripta tibi districte praecipiendo mandamus, quatenus sollerter attendens et diligenter considerans, quod apostolica sedes huiusmodi negocium ex certis considerationibus specialiter cordi gerit, quum te ad partes illas peruenire contigerit , per te vel alium, seu alios , de quibus expedire putaueris, solerler indagare procures et inquirere diligenter, vtrum praefatus rex, dum adhuc viueret, ad cor reuersus, mortis suae tempore fidem teneret catholicam , et seruaret, dimissis erroribus et sectis infidelium abnegatis, ad quas , seu quarum obseruantiarn dicebatur, dum viueret , transitum habuisse. Procures etiam certitudinem habere plenariam , vtrum Rex ipse decesserit tanquam catholicus Christianus, non haereticus, nec Schismaticus, neque a fide exorbilans supra dicta; studeas quoque diligenter inquirere , quod super iis sciunt, credunt et tenent praelati et religiosi , magnales et clerus, ac populus dicti regni ; de quibus et prout videris expedire , et tam de eo , quod super praemissis et eorum singulis , tam de faina, quam de veritate contigerit inueniri, quam quod etiam de praedictis in regno tenetur eodem a praelatis et religiosis eisdem, sic te plene, seriatim, distincte ac lucide studeas informare, vt per tuum processum plenariam habere