Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

formata prudentius rcformaret, ac euelleiet et destrueret vitia, plantaretque virtutes, ac iuxta gratiam, a Domino sihi datam, huiusmodi peri­culis obuiaret; per cuius ministerium prouidum , et prudentiam circumspectam multa, prout in partibus illis non habetur incognitum, ad bonum et laudabilem statum personarum ecclesiasticarum. et secularium dicti regni statuta et ordinata fue­runt, oculis diuinae maiestatis accepta, et ij>si regno ac eius habitatoribus fructuosa , quorum aliqua per iam dictum regem promissa et iurata fuerunt sub obligatione sua, et etiam dicti regni. Sed idem rex promissione , iuramento et obliga­tione huiusmodi omnino comtemtis, praedicta non seruauit, dum viueret. et se recognouit etiarn non seruasse, sicut per patentes apparet aperti­us litteras, quae in arcliiuo sedis apostolicae con­seruantur. Propter quod in eodera regno turba­tiones multiplices , dissensiones et scandala grauia contigerunt, et adhuc status eius fluctuat et vacil­lal. Quum autem nos tam periculoso ipsius regni statui, more pii patris, compatientes ab intimis, te ad praefatum regnum fiducialiter destinemus; fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus ad partes illas te personaliter conferens , de statu ipsius regni ac eius circumslantiis et con­ditionibus vniuersis, et qualiter in melius dirigi et salubrius valeat gubernari , fideliter, plene, ac sollicite informes, et nos, quibus regni praedicti, vtpote ad Romanampertinentis ecclesi­am, cura peculiari, incumbit, per te de statu, conditionibus et circumstantiis supradictis, certi­ficati tandem plenius et instructi, circa praefatum reguum et statum illius possimus ad laudem Dei,

Next

/
Thumbnails
Contents