Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

A. Ch. 1290. Sxtractus ttstimoniahum Capituli Agriensis de ttrra Thyba in Comitaiu da Vngh vendita. Anno 1290. Capitulum Agriense testatur, quod Stephanus Benedicto, Wolfgango, Valenti­no, Georgio, Symone, et Denck Iobbagionibus Castri de Vngh, vt dixissent, ex vna parte, altera vero Nicolao Litterato de N. Mihal et Comite Merse, pro Andrea ac Iako, Magistris, filiis Co­mitis Iako , Dominis suis personaliter constitutis , praefati Stephanus etc. proposuissent, quod ter­ram eorum hereditariam, Thyba vocatam, in praedicto Comitatu de Vngh existentem, sub eius­dem certis metis antiquis, quibus ipsi possedissent, cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis suis ven­didissent, et tradidissent praedictis Andreae, et lako Magistris pro tercenlis marcis plene receptis ab eisdem. " Ex analeetis Wagnerio - Jaukovich. Tora. C. nro 210. p. 489. A. Ch. 1290. Andreas Episcopus Agriensis Ciues de Cassa a poena excommunicationis exirnit. Andreas Episcopus Agriensis ad requisitionem Ciuium Cassa, ipsos et Ecclesiam eorumdem exi­mit ab onere excommunicationis, quo eosdem Ar­chidiaconus ad casum illum afficere consueuerat, si pro casu homicidii hominum vtriusque sexus poe­nalem marcam soluere detrectauerant. A. 1290. fn cliplomat. variorum Jatikovich. Tom. I. pag. 80. Transumsit et confirmauit has immunitates Emericus itklem Agr. Episcopus 1582.

Next

/
Thumbnails
Contents