Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
A. Ch. 1290. Filermas Episcopus Agriensis litem inter fjuasdam illustres familias , de caedibus, exustionibus etc. perpetratis , cum Omodeo Palatino componit. Vilermus, miseratione diuina, Episcopus Agriensis, Vniuersis , quibus expedit , et praesentes ostendentur, salutem in Domino. Cum inter Michaelem , filium Leustachii, Simonem filium Michaelis, Nicolaum filium Simonis , Franciscum et omnes cognatos eorum ab vna parte; inter magistrum Rorandum , Dionysium, filios Magistri LeuStachii, Dominicum, Ladislaum Comites, filios Magistri Stephani, et fratres eorum Magistrum Nicolaum, Weche, et omnes consanguineos eorum et seruientes ex altera ; super morte Leustachii , filii Comitis Nicolai, et super occisione quatuordecim hominum, trium de generatione sua, super jBxustione duorum castellorum , et captione Castri Zeuleus , et aliis damnis et iniuriis irrogatis, fujssent ortae insidiae , ac inimicitiae capitales; tandem mediantibus nobis et nobili viro Omodeo Palatino, in haric compositionis seriem partes mutuis consensibus deuenerunt; quod ante omnia Magister Piorandus et celeri pro morte Leustachii, filii Nicolai , parti aduersae soluerunt ducentas marcas et Castrum Zeuleus, quod occuparunt, reddiderunt; alia vero oppida, seu castella eorum, quae combusserunt, propriis sumtibus reparabunt. Et vt odii fomes et inimicitiae incentiuum de medio eorum radicitus euellatur , et pax perpetua perseueret , mutuis consensibus quatuor cognatioiies inter eos ordinauerunt liinc et inde infrascriptas: videlicet fdiam Nicolai Comitis, filii Leustachii, Lachk filius Magistri Stephani sibi subarhauit; item sororem Consortis Omodei Palatini 01*;