Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
A. Ch. 1290. Lodomerius A. E. Strigoniensis dijjerentiam latione decimarum , maiorum ct minorum 3 inter lacohum Praepositum, ac filios lobbagionum de Scepua obortam , componit. Nos Lodomerius, miseratione diuina , sanctae Strigoniensis Ecclesiae Archiepiscopus, eiusdemque loci Comes perpetuus , significamus omnibus, quibus expedit praesentium per tenorem: Quod cum inter discretum virum Iacobum, Praepositum, Ecclesiae sancti Martini de Scypes, ex vna parte, et inter fllios Iobbagionum, eiusdem districtus, contentionis materia in figura iudicii verteretur super eo, quod idem Praepositus decimas sibi debitas in frugibus in specie exigere contendebat, iidein vero filii Iobbagionum non in specie, sed de singulis aratris singulos fertones pro decimis soluere praetendebant: quia tamen idem Praepositus intentionem suam tam iure communi, quam etiam priuilesialibus litteris venerabilis Patris Domini PhiD / lippi, archiepiscopi Strigoniensis, bonae memoriae, praedecessoris nostri, et etiam nostris euidentius declarabat, veritate rerum sermonibus praeualente: Habito consilio peritorum, ex officii nostri debito, inter partes hoc modo, volentibus eisdem Partibus, negotium duximus moderandum: vt iidem filii Iobbagionum decimas suas in agris suis in specie soluere de celero teneantur, iuxta continentiam litterarum dicti Patris venerabilis Philippi Archiepiscopi, et nostrarum; verum tamen quia Praepositus memoratus exactionem suarum decimarum interdum, locare Saxonibus consueuerat, qui ipsis fiiiis Iobbagionum, tanquam potentiores in lerra, magnuin detrimentum sui atrocius inferebantj et de fuclo receptionem Decimarum per